Les Psaumes
Certains rituels demandent la lecture d'un ou plusieurs psaumes. Ici vous trouverez les psaumes 2-6-31-36-37-50-58-72-101-129-142-149 et tout en latin.
![]()
Psaume 6
Homo afflitus Domini clementiam impetrat. Magistro chori. Fidibus.
Super octavam, Psalmus David, Domine, ne in furoretuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Miserer mei, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valade, sed tu, Domine, usquequo? Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. Quoniam non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi? Laboravi in germitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. exaudivit Dominus deprecationem mean, Dominus orationem mean suscepit. Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valabe velociter.
Psaume 31
Baetus cui remissa iniquitas
David Maskil (=intellectus). Beatus,cui remissa est iniquitas et obtectum est peccatum. Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aetatis. Peccatum meunm cognitum tibi feci et delictum meum non absondi. Dixi: Confitebor adversum me iniquitatem mean domino; et tu remisisti impietatempeccati mei. Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me. Intellectim tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. Nlite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno; si accedis ad constringendum, non approximant ad te. Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in domino, et exsultate, iusti, et gloriamini, omnes recti corde.
Psaume 37
Obsecratio peccatoris in exteremo periculo constituti.
Psalmus David ad commemorandum. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descebdit super me manus tua. Non est sanitas in carne mea, a facie indignationis tuae; non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insapientiae meae. Inclinatus sum et incurvarus nimis; tota die contristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est sanitas in carne mea. Affictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Palpitavit cormeum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum. Amaci mei et proximi mei ante plagam meam steterunt, et propinqui mei de longe steterunt. Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam. Et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur. Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei, et dum Commoventur pedes mei, magnificentur super me. Quoniam ego in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato meo. Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. Qui retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi pro eo quod sequebar bonitatem. Ne derelinquas me. Festina in adiutorium meum, Domine, Deus salus meae.
Psaume 50
Miserere mei, Deus
Magistro Chori. Psaumus. David, cum venit ad eum Nathan Propheta, postquam cum Bethsabea peccavit. Misere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi, soli peccavi, et malum coram te feci, ut instus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo. Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea. ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestati mihi. Asperges me hyssopo, et mundahor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Audire me facies gaudium et laetitiam, et exultabunt ossa, quae humiliasti. Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. Cormundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribusmeis. Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutatis tui et spiritu promptissimo confirma me. Docedo iniquos vias tuas, et impii ad te convetentur. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Non enim sacrificio delectaris, holocaustum, si offeram, non placebit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem. Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.
Psaume 101
Exsulis vota et preces
Preces afficti, qui defessu angorem suum ante Dominum profundit. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. Percussum est ut foenum, et aruit cor meum. A voce gemitus mei adhaesit os, meum carni meae.similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarus in tecto. Tota die exprobabant mihi inimici mei, exardenscentes in me adversum me iurabant. Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, a facie irae et increpationis tuae quia elevans allisisti me . Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui. Tu autem, domine, in aeternum permanes, et memoria tuum in generationem et generationem. Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus. Quoniam placuerunt servit tempus. Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et pulveris eius miserentur. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam; quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua. Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum. Scribantur haec pro generatione altera, et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Qui prospexit de exelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit; ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis; ut annuntient Sion nomem Domini, et laudem eius in Ierusalem, in conveniendo populi in unum et regna, ut serviant Domino. Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: "Deus, meus, ne auferas me in domido dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui. Initio tu, Domineterram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertium mutabis eos, et mutabuntur. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur."
Psaume 129
De profundis clamavi
Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine; Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? Quia apud te propitiatio est, et timebimus te. Sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius, speravit anima mea in Domino. Magis quam custodes auroram speret Isral in Domino. Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Isral exomnibus iniquitatibus eius.
Psaume 142
In angustitis oratio
Psalmus David. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia. Et non intres in iudicium cum servo tuo, qui non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia perscutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo. Et anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum. Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam. Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, qui in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. Eripe me de inimcis meis, Domine, ad te confugi. Doce me facere beneplacitum tuum, qui Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Properter nomen tuum. Domine, vivificabis me; in iustitia tua. Educes de tribulations animam meam; et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
Psaume 2
Messias Rex et Victor
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum advresus Dominum et adversus Christum eius: Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis uigum ipsorum! Qui habitat in coelis irridebit eos, Dominus subsannabit eos. tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum, praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: "Filius meus es tu; ego hobie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos". Et nunc, reges, intellegite, erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur, et pereatis de via justa. Cum exaserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.
Psaume 58
Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ad insurgentibus in me libera me. Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. Quia ecce ceperunt animam meam irruerunt in me fortes. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri et direxi. Exurge in occursum meum, et vide. Et tu, domine, Deus virtutum, Deus Isral. Intentem. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem. Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum. quoniam quis audivit? Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. Fortitudinem meam ad te custodiam; qui, Deus, susceptor meus es. Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus ostendet mihi super inimicos meos. Ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua et depone eos, protector meus, Domine; delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur, in consummatione, in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus Dominabitur Jacob et finium terrae. Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ipsi dispergenturad manducandum; si vero non fuerint saturati et murmurabunt. Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam. Quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae. Adjustor meus, tibi psallam, quiae Deus, susceptor meus es, Deus meus, misericordia mea.
Psaume 72
Quam bonus Isral Deus, his qui recto sunt corde! Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia: operti sunt iniquitate et impietate sua. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt et locuti sunt; nequitiam; iniquitatem in excelo locuti sunt. Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit in terra. Ideo convertetur in eis. Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? Ecce ipsi peccatores et lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filirum tuorum reprobavi. Existamabam ut cognoscerem hoc: labor est ante me, dones intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. Verumtatem propter dolos posuisti eis: deiecisti eos, dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tuo imaginem ipsorum ad nihilum redactus sum, et nescivi. Ut iumentum factus sum apud te; et ego semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Quid enim mihi est in coelo? Et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars meas, Deus in aeternum. Quia ecce qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.
Psaume 149
Exsultatio sanctorum
Alleluie. Cantate Domine canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei. Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salutem. Jubilent sancti in gloria, lae tentur in cubilibus suis. Exaltations Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis; ad alligandos reges eorum in compadibus et nobiles eorum in manicis ferreis. Ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis eius. Alleluia.