Psaume 36

 

Sors malorum et iustorum (psalmus David)

Aleph - Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Qonniam tamquam foenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident.

Beth - Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide. Delectate in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Ghimel - Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet; et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.

Daleth - Quiesce in Domino et expecta eum; noli aemulari, quod vertit ad malum. Quoniam qui malgnantur exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi haereditabunt terram.

Eth - Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris. Quoniam qui malignatur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.

Vau - Et adhuc pusillum, et non erit peccator, et quaeres locum eius, et non invenies. Mansueti autem hereditabunt terram et delectebuntur in multitudine pacis.

Zain - Insidiatibur peccator justo et stridebit super eum dentibus suis. Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.

Heth - Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum summ, ut deiiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. Gladius eorum entret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.

Teth - Melius est modium iusto super divitias peccatorum multas; quoniam brachia peccatorum conterentur; conformat autem iustos Dominus.

Iod - Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit. Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur.

Caph - Quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.

Lamed - Mutuabitur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet. Quiabenedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur.

Mem - A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet. Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.

Nun - Junior fui etenim senui; et non vidi iistum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.

Samech - Declina a malo, et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi. Quia Dominus amat iudicuim, et non derelinquet sanctos suos. In aeternum conservabuntur.

Ain - Injusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur. Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.

Phe - Os justi meditabitur sapientiam, et lingue eius loquetur Iudicium. Lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum. Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius, nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.

Coph - Expecta Dominum, et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram. Cum exterminabuntur peccatores, videbis.

Resh - Vidi impium superexaltarum et elevactum sicut cedrum virentem. Et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.

Sin - Observa innocentem et vide rectum, quoniam est posteritas homini pacifico. Injusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur.

Tau - Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. Et adjuvabit eos Dominus et liberabit eos, quia speraverunt in eo.